Viernes de Dolores
-
-
- Stabat Mater dolorosa
- Iuxta crucem lacrimosa,
- Dum pendebat filius.
- Cuius animam gementem
- Contristantem et dolentem
- Pertransivit gladius.
- O quam tristis et afflicta
- Fuit illa benedicta
- Mater unigeniti
- Quae maerebat et dolebat.
- Et tremebat, cum videbat
- Nati poenas incliti.
- Quis est homo qui non fleret,
- Matrem Christi si videret
- In tanto supplicio?
- Quis non posset contristari,
- Piam matrem contemplari
- Dolentem cum filio?
- Pro peccatis suae gentis
- Jesum vidit in tormentis
- Et flagellis subditum.
- Vidit suum dulcem natum
- Morientem desolatum
- Dum emisit spiritum.
- Eja mater fons amoris,
- Me sentire vim doloris
- Fac ut tecum lugeam.
- Fac ut ardeat cor meum
- In amando Christum Deum,
- Ut sibi complaceam.
- Sancta mater, istud agas,
- Crucifixi fige plagas
- Cordi meo valide.
- Tui nati vulnerati
- Iam dignati pro me pati,
- Poenas mecum divide!
- Fac me vere tecum flere,
- Crucifixo condolere,
- Donec ego vixero.
- Juxta crucem tecum stare
- Te libenter sociare
- In planctu desidero.
- Virgo virginum praeclara,
- Mihi jam non sis amara,
- Fac me tecum plangere.
- Fac ut portem Christi mortem,
- Passionis eius sortem
- Et plagas recolere.
- Fac me plagis vulnerari,
- Cruce hac inebriari
- Ob amorem filii,
- Inflammatus et accensus,
- Per te virgo sim defensus
- In die judicii.
- Fac me cruce custodiri,
- Morte Christi praemuniri,
- Confoveri gratia.
- Quando corpus morietur
- Fac ut animae donetur
- Paradisi gloria.
- Amen.
No hay comentarios:
Publicar un comentario