viernes, 28 de enero de 2011

Santo Tomás de Aquino



Adoro te devote, latens déitas,
que sub is figuris vere látitas.
Tibi se cor meum totum súbiicit,
quia te contémplans totum déficit
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
sed audítu solo tuto créditur;
credo quidquid dixit Dei Filius:
nil hoc verbo veritátis vérius
In Cruce latebat sola déitas,
at hic latet simul et humánitas;
ambo tamem crédens atque cónfitens,
peto quod petivit latro póenintens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor;
fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habere, te dilígere.
¡O memoriále mortis Dómini!
Panis vivus, vitae praestans hómini;
praesta meae menti de te vívere,
et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Iesu Dómine,
me immundum munda tuo sánguine;
cuis una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scélere. 

Iesu, quem velatum nunc aspicio,
oro, fiat illud quod tam sítio;
ut te reveláta cernens fácie,
visu sim beátus tuae glóriae.
Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario